- FEAE
- FEAEGermanis Albae, Alvinnen, Belgis Witte-Urowen, spectra erant formâ, et habit ufe minarum apparentia, ad arborem, quae hinc Fearum arbor dicta est, et fontem, prope vicum Dompre, in Lotharingia. Cum hisce commercii ac familiaritatis olim accusata Iohanna Darcia, Puellae Aurelianensis nomine in Gallia celebris. respondit S. Catharinam, et Margaretam, quevas saepe vidisset, et tetigisset, dum fuisset in carcere, esse cum quibus fuisset loquuta: et quod terram seu pavimentum deosculata fuislet, per quod illae transiissent, et quod consilium ab illis acciperet super omnibus responsis suis. Quod ad arborem Fearum, et apud fontem prope vicum praedictum locuta fuislet cum his Sanctabus, non cum Feis: et quod iam ab Anno Aetatis 13. cum iis coe pisset loqui. Addebat, sibi quidem saepe imputatum fuisse in Lotharingia, quod loqueretur cum Feis: negabat tamen unquam factum, aut illas unquam sibi visas, quod sciret. Interim fatebatur, feminam quandam susceptricem suam iactare solitam, Feas sibi visas ad Fearum (sc. arborem) ita dictam, in vico paterno, in Lotharingia. Vide Paschas. Disquisit. Gallic. seu Recherches de la France l. 6. c. 5. p. 461. et supra in voce Draius, it. Fadus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.